© Wolfgang
© Wolfgang

Veneriam et scortum scorteum

(en) Nam ut se ament afflictim non modo incolae verum etiam Indi vel Aethiopes.

© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang
© Wolfgang

(en) Amatorem suum, quod in aliam temerasset, unico verbo mutavit in feram castorem, quod ea bestia captivitatis metuens ab insequentibus se praecisione genitalium liberat, ut illi quoque simile quod venerem habuit in aliam proveniret. Cauponem quoque vicinum atque ob id aemulum deformavit in ranam, et nunc senex ille dolium innatans vini sui adventores pristinos in faece submissus officiosis roncis raucus appellat.

Denique mihi quoque non parvam incussisti

Quae cum subinde ac multi nocerentur, publicitus indignatio percrebuit statutumque ut in eam die altera severissime saxorum iaculationibus vindicaretur. Quod consilium virtutibus cantionum antevortit et ut illa Medea unius dieculae a Creone impetratis indutiis totam eius domum filiamque cum ipso sene flammis coronalibus deusserat, sic haec devotionibus sepulchralibus in scrobem procuratis, ut mihi temulenta narravit proxime, cunctos in suis sibi domibus tacita numinum violentia clausit, ut toto biduo non claustra.


Artikel Online geschaltet von: / /