© oekonews.at
© oekonews.at

Gaius Suetonius Tranquillus

(sl) Et haec quidem Romae, ut ostendit textus superior, agebantur. Constantium vero exagitabant adsidui nuntii deploratas iam Gallias indicantes nullo renitente.

(sl) Cum venisset accitus praedicto die, advocato omni quod aderat commilitio, tribunali ad altiorem suggestum erecto, quod aquilae circumdederunt et signa, Augustus insistens eumque manu retinens dextera, haec sermone placido peroravit:

Caesaris adhibere potestatem

Iulianum hunc fratrem meum patruelem, ut nostis, verecundia, qua nobis ita ut necessitudine carus est, recte spectatum iamque elucentis industriae iuvenem in Caesaris adhibere potestatem exopto, coeptis, si videntur utilia, etiam vestra consensione firmandis.

Praeeundo cautissime turbatosque

Adesto igitur laborum periculorumque particeps et tutelam ministerii suscipe Galliarum, omni beneficentia partes levaturus adflictas: et si hostilibus congredi sit necesse, fixo gradu consiste inter signiferos ipsos, audendi in tempore consideratus hortator, pugnantes accendens praeeundo cautissime turbatosque subsidiis fulciens, modeste increpans desides, verissimus testis adfuturus industriis et ignavis.


Artikel Online geschaltet von: / /