© oekonews.at
© oekonews.at

Eodem anno Cheruscorum gens regem

(sl) Quibus ita conpositis cum ad hoc destinati praedictum tempus opperirentur, consilio in lenitudinem flexo facinus impium.

(sl) Haec dum Mediolani aguntur, militarium catervae ab oriente perductae sunt Aquileiam cum aulicis pluribus, membris inter catenas fluentibus spiritum trahentes exiguum vivendique moras per aerumnas detestati multiplices. arcessebantur enim ministri fuisse Galli ferocientis perque eos Domitianus discerptus credebatur et Montius, et alii post eos acti in exitium praeceps.
Ad quos audiendos Arboreus missus est et Eusebius cubiculi tunc praepositus, ambo inconsideratae iactantiae, iniusti pariter et cruenti. qui nulla perspicacitate sine innocentium sontiumque differentia alios verberibus vel tormentis adflictos exulari poena damnarunt, quosdam ad infimam trusere militiam, residuos capitalibus addixere suppliciis. impletisque funerum bustis reversi velut ovantes gesta rettulerunt ad principem erga haec et similia palam obstinatum et gravem.
Mercurius somniorum appellatus comes, quod ut clam mordax canis interna saevitia submissius agitans caudam, epulis coetibusque se crebris inserens si per quietem quisquam, ubi fusius natura vagatur, vidisse aliquid amico narrasset, id venenatis artibus coloratum in peius patulis imperatoris auribus infundebat et ob hoc homo tamquam inexpiabili obnoxius culpae, gravi mole criminis pulsabatur.


Artikel Online geschaltet von: / /