© oekonews.at
© oekonews.at

De bello Gallico

(pl) Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum.

(pl) Aborigines primos in his regionibus quidam visos esse firmarunt, Celtis nomine regis amabilis et matris eius vocabulo Galatas dictos ita enim Gallos sermo Graecus appellat alii Dorienses antiquiorem secutos Herculem oceani locos inhabitasse confines.
Phocaea vero Asiaticus populus Harpali inclementiam vitans, Cyri regis praefecti, Italiam navigio petit. cuius pars in Lucania Veliam, alia condidit in Viennensi Massiliam: dein secutis aetatibus oppida aucta virium copia instituere non pauca. sed declinanda varietas saepe satietati coniuncta
Hanc Galliarum plagam ob suggestus montium arduos et horrore nivali semper obductos orbis residui incolis antehac paene ignotam, nisi qua litoribus est vicina, munimina claudunt undique natura velut arte circumdata. Metuendae voces conplurium et minaces placatorum iuxta et irascentium, tersi tamen pari diligentia cuncti et mundi, nec in tractibus illis maximeque apud Aquitanos poterit aliquis videri vel femina licet perquam pauper ut alibi frustis squalere pannorum.
Nam omnes Gallias, nisi qua paludibus inviae fuere, ut Sallustio docetur auctore, post decennalis belli mutuas clades Sulpicio, Marcello coss. Caesar societati nostrae foederibus iunxit aeternis. evectus sum longius sed remeabo tandem ad coepta.


Artikel Online geschaltet von: / /