© oekonews.at
© oekonews.at

Nascitur in regionibus Baianis

(sl) Ardores autem esse in his locis etiam haec res potest indicare.

(sl) Si ergo in his locis aquarum ferventes inveniuntur fontes et omnibus excavatis calidi vapores ipsaque loca ab antiquis memorantur pervagantes in agris habuisse ardores, videtur esse certum ab ignis vehementia ex tofo terraque, quemadmodum in fornacibus et a calce, ita ex his ereptum esse liquorem. Igitur dissimilibus et disparibus rebus correptis et in unam potestatem conlatis, calida umoris ieiunitas aqua repente satiata communibus corporibus latenti calore confervescit et vehementer efficit ea coire celeriterque unam soliditatis percepire virtutem.

INTERNAL NETAUTOR ERROR

Please compile template #200 !

Artikel Online geschaltet von: / Lukas Pawek /